monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 8
Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se vincula et catenas, gravia captis onera, a stupris removere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera virginem stuprare innocentia est? sed lupanar excepit: omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo, ut +iudicet+, venit. at omnes favere fabulis tuis, at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inventus est, qui fortunae tuae vellet inludere? Ergo tu, cum tam innocens quam dicis vixeris, ista passa es (et) credis deos esse? 'nihil' inquit 'passa sum': hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Ubi adhuc fuisti? discede, ignota es; discede, (immo) nimium nota es.